Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.12.1 | Cic. Fam. 12.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.12.5 |
12.12.1
S . v . h . e . e . q . v . legi tuas litteras , in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ; videbaris enim non
solum favere nobis , id quod et nostra et rei p . causa semper fecisti , sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus . itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re p . quiescere non posse , deinde , .cum suspicarere nos moliri , quod te sollicitum esse et de
salute nostra et de rerum eventu putabam , simul ac legiones accepi quas A . Allienus eduxerat ex Aegypto , scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi ; scripsi etiam ad senatum litteras , quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent , si forte mei obtemperare mihi voluerint . quod si
litterae perlatae non sunt , non dubito quin Dolabella , qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit , tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit .
12.12.2
exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo . habui
pollulum morae , dum proluissa militibus persolvo ; nunc
iam sum expeditus . A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas , si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse , si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore , si non solum exercitus ad rem p . libertatemque defendendam
comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui ; quos si occupasset Dolabella , non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset .
12.12.3
quas ob res milites tuere , si eos mirifice de re p . meritos esse animadvertis , et effice ne quem paeniteat rem p . quam
spem praedae et rapinarum sequi maluisse . item Murci et Crispi imperatorum dignitatem , quantum est in te , tuere .
nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere . quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent , clausam Apameam tenuisset , quoad vi esset expugnata . haec a te peto non solum rei p . quae tibi semper fuit carissima , sed etiam amicitiae nostrae nomine , quam confido apud te
plurimum posse .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.12.1 | Cic. Fam. 12.12.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.12.5 |